Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
iam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones dicis. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.
L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.
Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. viiii Kal. Ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum
sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit Venafri. iam aliquantum animi videtur nobis adtulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi propter lippitudinem.A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.
me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex A. Torquati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo IↃↃ fuerunt. eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est.
de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.
ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius.
Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus in† consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime
opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.
omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci.
nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum
habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal. eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior.ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.
tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur. nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis. nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit. videsne me etiam iocari?
scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras. scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit. itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον. perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit
nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas,si in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit?tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus.
Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.
rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego. tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo.
ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.
IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas profectus sum, cum has litteras dedi. responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—.
utrum igiturinquies
mavis?responderem, si quem ad modum parati essemus scirem.