Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam video. spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi tempestati nos traderemus.