Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora
habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.Scr. in Formiano x K. Febr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem
unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes.