Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.
ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora
habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.