Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. quid dicam?
exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam?non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem?
ubi illae sunt densae dexterae?nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ.
Πουλυδάμασ μοι
quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius. nam ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire. omnia illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.
quam non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio! cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS †cIↃ†, ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. sed haec fuerit ut ait Thucydides, ἐκβολὴ λόγου non inutilis.
tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, εὐπόριστον. iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis
decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram.
atque haec de rebus forensibus; redeamus domum. diiungere me ab illo volo. merus est φυρατήσ germanus Lartidius.
ἀλλὰ τὰreliqua expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. ita puto ἄμεμπτα fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro an Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.
Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis
hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.
- flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites.
valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum.
venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum
admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas αὐτόχθων in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret.