Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.

verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. quid dicam?

exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam?
non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem?
ubi illae sunt densae dexterae?
nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso
autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ.
Πουλυδάμασ μοι