Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc audi reliqua. per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de

omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem.
  1. ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ
sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.