Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα. hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.
intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? ἐπέχειν te scribebas. quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? ἀθέτησισ ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. τοὐμὸν ὄνειρον. eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.
ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii. quaeso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet.