Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias
res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem. nunc vero αἰσχρὸν. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.
a Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα. hanc, quae me hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.
intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? ἐπέχειν te scribebas. quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? ἀθέτησισ ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. τοὐμὸν ὄνειρον. eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistulam scriptam accuratius.