Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere.
sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.
nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.