Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed plane

volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.

Scr. Ephesi K. Oct. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit pridie Kal. Octobris. laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.

Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere.