Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc
Coelius non dico equidemquod egerit—, sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.
Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum valde tuae litterae excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse. bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece ἐν αἰνιγμοῖσ. scilicet nihil est movendum; sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid †aut† proficies