Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem.
et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber
alius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium. qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? †aut Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.