Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
hoc est igitur eius modi. reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.
de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem.