Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae,

  1. ausus es hoc ex ore tuo— —
inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem?
non amplius
inquis
quinquaginta.
cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus
Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.

volunt
inquit
principes.
scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.

cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter. nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio quid sit hominis. sed Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid quaeris? invideo potentiae Vestori.

cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.

Scr. in Cilicia tim. liam ante v K. Quint. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium;

  1. πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ
  2. νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός.
obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est
levis, libidinosus, tagax.

de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia

consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae. necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret, scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.

hoc est igitur eius modi. reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.

de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem.

et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber

alius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter c, Pompeio in sex mensibus promissa cc. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium. qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecuniam cum posset noluit? †aut Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.

Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem,

unde
inquit
me iubes petere cibaria praefecti?
respondi lenius quam
putabant oportuisse qui aderant me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.