Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli.

Phliasios
autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ, Ὀποῦσ, Σιποῦσ, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι. sed hoc continuo correximus.

laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus Februariis Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae αὐτονομίαν

adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ), nullus inquam, ne terruncius quidem.

hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus.

gratis
inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.

Nonis Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim mihi operae a. d. iii Kal. Sextil. emerentur. magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana usque ad Nonas Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te videbo.

venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis. equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet. ipsum enim triduum

quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis. numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui.