Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cum Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. probari autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim.
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis;
quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo negoti satis.