Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii
et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.
nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est,
Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.
atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo. si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem.