Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.

et heus tu! †genuarios† a Caesare per Herodem talenta Attica L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est. erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri. numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi. deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindullus; quae res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum Vindulli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit. in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis amici tui hominis

bruti
qui hoc utatur et illius
lepidi
qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui παριστορῆσαι. sumus enim ambo belle curiosi.