Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule †potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†. et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio. cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est
αἴδεσθεν μὲνde Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat graviter aegrum. respondi etiam minori.
tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.