Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis, Philotimum circiter Kal. Ianuarias in Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.

illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit; scribis enim sic, τί λοιπόν; deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. πολλοῦ γε. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.