Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. τὸ, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet. sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ—scis reliqua.
de statua Africani (ὢ πραγμάτων! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad Opis †per te† posita in excelso est. in illa autem quae
est ad Πολυκλέουσ Herculem inscriptum est consul; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.o ἀνιστορησίαν turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆσ ἀρχαίασ ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis, Philotimum circiter Kal. Ianuarias in Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.