Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. τὸ, usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet. sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ—scis reliqua.
de statua Africani (ὢ πραγμάτων! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad Opis †per te† posita in excelso est. in illa autem quae
est ad Πολυκλέουσ Herculem inscriptum est consul; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.