Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est removendumque censeo illud

dissimulantem.
sed enim οἰκονομία si perturbatior est, tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα.

Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.