Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram. eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset. erat etiam
illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus.nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.
Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum. ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra praestabimus.
tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut
mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te.
sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata.
reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τισ! dices
quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?sane scio et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.
ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem
totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.
Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.
Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. ergo Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum plurimum.
ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent!
nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi
meae. quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio iis†, quos voles deferto. non ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est συμπαθῶσ. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine
mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. nam illam †νομαναρια† me excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.
de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.