Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. de Torquato probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque
πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne quid ad senatumnam de ceteris — sed tamen commode, quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal. Iunias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et L. Tullius.consule!autnumera!