Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,
tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
mallem
ut video,nihil opus fuit
ut spero.
acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.