Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae

sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.

ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,

tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
mallem
ut video,
nihil opus fuit
ut spero.

acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.

eae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio

te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.

ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula

Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia quibus illi obstupescunt

nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti.

iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.

Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρασ, Lycaonium, Isauricum; ex Idibus Maiis in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. venimus enim in provinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas Sextilis. inde nos oportet decedere a. d. III Kalendas Sextilis. primum contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim. rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia.

habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent. egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam

negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. ego equites ex Cypro decedere iussi. moleste tulit Scaptius.

quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere. quod enim praetori dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio. conlaudavi homines.

recte
inquit Scaptius,
sed subducamus summam.
interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas.
quid ais?
inquam,
possumne contra meum edictum?
at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex illa sungrapha diceret.

cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset. pecuniam numerarunt.

at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem. cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam.
optime
inquam. voco illos ad me remoto Scaptio.
quid? vos quantum
inquam
debetis?
respondent cvi. refero ad Scaptium. homo clamare.
quid? opus est
inquam
rationes conferatis.
adsidunt, subducunt; ad nummum convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui aderant, alii nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. habes meam causam.

quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus. sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. in quo quidem,

ὁδοῦ πάρεργον, L. Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.

reliqua sunt domestica. de ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari. cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto.

Scr. Laodiceae vi K. Mart. a. 704 (50).CICERO ATTICO salutem

accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo non χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum. recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi Kalendas Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et Brundisio datas. qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.

quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me

non libenter videt sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.

nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii

et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.

Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.

nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est,

Salaminii pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis.
eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti
fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.