Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere.
C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae
sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo. etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,
tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
mallem
ut video,nihil opus fuit
ut spero.