Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur. ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. recte πεφυσίωμαι. nihil est praeequis
carius. interim haec λαμπρά. Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi. interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.habes omnia. nunc publice litteras Romam mittere parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae non fore! sed est totum in eo quid Kalendis Martiis futurum sit. vereor enim ne cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem.
redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d. v Kal. Ianuarias denique cognovi. eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam. iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras. quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.
ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur. quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad
me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.