Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
inde ad Amanum contendi qui Syriam a Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. hic a. d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus. imperatores appellati sumus. castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus. interim (scis enim dici quaedam πανικά, dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor iniectus est. itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit. qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia.
venit interim Bibulus;
credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum. sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus. hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus tertiis. cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.