Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit quod †operare†. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare. quod si ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam.

Scr. in Trebulano v Id. Mai. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania. quid de his cogites et quando scire velim.

ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi quibus rescribi vis! apud Lentulum ponam te in gratia.

Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus satis. a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.

Scr. Beneventi iv Id. Mai a. 701 (51).CICERO ATTICO salutem

Beneventum veni a. d. v Idus Majas. ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse; ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a Pontio. ac binas quidem tuas Beneventi accepi quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. ac †me ille illud labat†, non quo—, sed inopia cogimur eo contenti esse. de illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut nostra possit, et tu ais δυσδιάγνωστον esse. equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res haerebit. habebis mei rationem. nam posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia Servio fieri probabile. nunc si iam res placeat, agendi tamen viam non video.

nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. de Torquato probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque

πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne quid ad senatum
consule!
aut
numera
!
nam de ceteris — sed tamen commode, quod cum Scrofa. de
Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal. Iunias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et L. Tullius.

quae de Sicinio audisti ea mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum. sed considerabimus, rem enim probo. de nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro faciam ut scias. de Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice. Magna me cura levaris.

habes ad omnia. etsi paene praeterii chartam tibi deesse. mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis. tu vero aufer ducentos; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. dum acta et rumores vel etiam si qua certa babes de Caesare exspecto. litteras et aliis et Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis.

Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maiis nos Venusia

mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.

nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγουσ de re publica habuerimus ad te perscribemus. etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_. hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.

Scr. Tarenti xiv K. Iun. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias. quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. quod concessi libenter. multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.

sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum

relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.

Scr. Tarenti xi K. Iun. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

cotidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cotidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. xi Kal. Iunias. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum ut ubi sis sciam.

Scr. Brundisi iv aut iii Nonis Iun. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus.

tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram. eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset. erat etiam

illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus.

nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.

Scr. Acti xvii. K. Quint. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum. ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra praestabimus.

tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut

mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.

Scr. Athenis prid. K. aut K. Quint. a. 703 (51).CICERO ATTICO salutem

ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te.

sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata.

reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τισ! dices

quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?
sane scio et puto molestiora restare.
etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.