Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.
Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.