Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.
ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto. interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum.