Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis

eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus.

redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.