Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.
nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te,
explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari.Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut
quid ad me attinet?verum tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.