Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.

nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te,

explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari.