Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
dices
quid quaeso istuc erat?magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium. deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.