Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum
ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam estΣπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμειnon me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.
quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule in incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur.
sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.
nihilεὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo iure.
de Metello
οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν,sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem --- tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui;
ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετοquod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis,
μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃσaedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum Antium . nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius.
εἴη μοι οὗτοσ φίλοσ οἶκος.
postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. vale. et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.
Apenas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus.
de Trebonio prorsus tibi adsentior. de Domitio
quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?
- σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν
- οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν
de Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices
tantulane causa?permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.
de eo quod me mones ut et πολιτικῶσ me geram et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas. ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas.
sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid
agant, quid cogitent. nos hic cum Pompeio fuimus. multa mecum de re publica sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et opinor usque quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi καὶ τόδε. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. venit etiam ad me in Cumanum a se. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam consulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire.quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis Maias venturum. ego me de Cumano movi ante diem v Kal. Maias. eo die Neapoli apud Paetum. ante diem IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.
Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno. si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me hercule ut a ceteris oblectationibus deseror et voluptatum propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de
illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;nostram ambulationem et Laconicum eaque quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec scripsi.
delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum venisset, Romam eum et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent. quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit ad me mittas velim.
nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio qui te omnisque vos salutat.
οὐδὲνqua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit. †abs te opere† delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.
Egnatius Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse posse; Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare. facio fraudem senatus consulto. inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo. domus te nostra tota salutat.
nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico
volumus? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote. valde sum ὀξύπεινοσ et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.