Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam
Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P. Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque iudicia calent. M. Fulvius Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem e Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. itaque dixit statim †resp. lege maiestatis ουσοιμρισαμαφιηι†. Pomptinus vult a. d. iiii Non. Novembr. triumphare. huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihilum recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.