Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam obiurgationem. utinam valeat ad celeritatem reditus tui! ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.