Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.