Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico
volumus? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote. valde sum ὀξύπεινοσ et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.
Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν, ne istuc hospes veniam.
Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.
tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.
de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus
Dionysius M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse et suam illam in meo dolore συμπάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse.iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.
dedi ac multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.
nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, debemus patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo
criminans me mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.
redii Romam Fontei causa a. d. vii Idus Quint. veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam --- verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.
sequere nunc me in campum. ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω; faenus ex triente Idibus Quintilibus factum erat bessibus. dices
istuc quidem non moleste fero.o virum! o civem! Memmium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur. ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio consulum et Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.
haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te, quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc iudicio valde laborabit.
ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.
occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te. quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs
te Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc quidem primum. Paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli et Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos ἐξωτερικοὺσ vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et plurimi oti, quo ego maxime egeo.
quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus ille noster Plato. cum in Piraeum Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque
postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui.de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum. gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.