Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio) Dionysio qui te omnisque vos salutat.
οὐδὲνqua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit. †abs te opere† delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.
Egnatius Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse posse; Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare. facio fraudem senatus consulto. inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo. domus te nostra tota salutat.