Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; item Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui; atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen statim te faciam certiorem.

ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. data iiii Kal. Iunias Thessalonicae.