Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas. data xiiii Kal. Sept.

Scr. Thessalonicae xii K. Sept. a. 696 (58).CICERO ATTICO salutem

totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum --- lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. data xii Kal.