Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo
esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii Sextilis Thessalonicae.
accepi Idibus Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu incolumis me requiris, quo modo
a me ipsam incolumitatem desiderari putas? nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse. ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed haec sero agimus.Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.
ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac
potius quoniam peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus. hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam fuimus in vestitu mutando, in populo
rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum.
nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si non
plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset, fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses, istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas. data xiiii Kal. Sept.
totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum --- lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. data xii Kal.
de Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem III non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept. eo autem die Livineius L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit. is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat. sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod Appi quaestio est.
cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca commorabor.
scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.
exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem
secundum comitiadixisse.
fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.
quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. ero cum paucis, multitudinem dimittam.
me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae mulieris Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas. mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas. data xvi Kal. Octobris.
quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo, gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse.