Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum. negant.
quid ais?inquam
nihilne a Pomponio?perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum
reges odisse superbos.peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me est inertius.
sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. eos Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπισ, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam παλινῳδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur. festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
video iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. nihil me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora
videris. etenim si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus, si ille †cogitat tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι
patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare. sed haec coram commodius.
- ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνῃ
nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.
volo ames meam constantiam. ludos Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. qua re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. nunc fac ut
sciam quo die te visuri simus. ab Appi Foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?
haec igitur. cura ut valeas.
- τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
- ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.
negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.
o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide συγκύρημα.emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare.
Publiusinquit
tribunatum pl. petit.
quid ais?
et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omniainquit
ista rescindat.
quid Caesar?inquam
negat se quicquam de illius adoptione tulisse.deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.
quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.
Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.
facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν. iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones
εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem:
magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei
publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.