Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus
quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? Πουλυδάμασ μοι πρῶτοσ ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Θεοφάνησ tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
- αἰδέομαι Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ ἑλκεσιπέπλους.