Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim †Sirpiae† condicione; sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. interea quidem
cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet.
tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare.
Terentiae saltum perspeximus. quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.
nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus
quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? Πουλυδάμασ μοι πρῶτοσ ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid Θεοφάνησ tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
- αἰδέομαι Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ ἑλκεσιπέπλους.